10. cum
hostes adessent,
pro se quisque in urbem ex agris demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris, alia Tiberi obiecto uidebantur tuta:
[2] pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.
[3] qui positus forte in statione pontis cum captum repentino
[2014] impetu Ianiculum
atque inde citatos decurrere hostes uidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere;
[4] si transitum
[pontem] a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque ui possint, interrumpant: se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum.
[5] uadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes.
[6] duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque.
[7] cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae
erat parumper
sustinuit; deinde
eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta
[2015] reuocantibus qui
rescindebant cedere
in tutum coegit.
[8] circumferens
inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos prouocare, nunc increpare omnes: seruitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum uenire.
[9] cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant; pudor deinde commouit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt.
[10] quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum, alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito impetum sustinuit.
[11] tum Cocles
'Tiberine pater' inquit,
'te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias.' ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis
incolumis ad
suos tranauit,
rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei.
[12] grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit; statua in comitio posita; agri quantum uno die circumarauit, datum.
[13] priuata quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse uictu suo, contulit.
Titus Livius. Ab urbe condita. Oxford. Oxford University Press. Robert Seymour Conway. Charles Flamstead Walters. 1914. 1. |