1 in
principio creavit Deus caelum et terram 2 terra
autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus
Dei ferebatur super aquas
3 dixitque
Deus fiat lux et facta est lux 4 et vidit Deus
lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 5 appellavitque
lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
6 dixit
quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
7 et fecit Deus firmamentum divisitque
aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et
factum est ita 8 vocavitque Deus firmamentum caelum
et factum est vespere et mane dies secundus
9 dixit
vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et
appareat arida factumque est ita 10 et vocavit Deus
aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus
quod esset bonum 11 et
ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum
pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso
sit super terram et factum est ita 12 et protulit
terra
herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens
fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit
Deus quod esset bonum 13 factumque est vespere et
mane dies tertius
14 dixit
autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac
noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut
luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque
Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare
minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit
eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et
praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus
quod esset bonum 19 et factum est vespere et mane
dies quartus
20 dixit
etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super
terram sub firmamento caeli 21 creavitque
Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam
produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum
et vidit Deus quod esset bonum 22 benedixitque eis
dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque
multiplicentur super terram 23 et factum est
vespere et mane dies quintus
24 dixit
quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et
reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et
fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile
terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
26 et
ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit
piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae
omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit
Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et
feminam creavit eos 28 benedixitque
illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et
subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et
universis animantibus quae moventur super terram
29 dixitque
Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et
universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint
vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae
omnique
volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est
anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
31 viditque
Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et
mane dies sextus