1 sed
et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat
Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi 2 cui respondit
mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur 3 de
fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne
comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur 4 dixit
autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini 5 scit
enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi
vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
6 vidit
igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis
aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque
viro suo qui comedit 7 et aperti sunt oculi amborum
cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt
sibi perizomata 8 et
cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post
meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio
ligni paradisi
9 vocavitque
Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 10 qui ait
vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi
me
11 cui
dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de
quo tibi praeceperam ne comederes comedisti 12 dixitque
Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi 13 et
dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens
decepit me et comedi
14 et
ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter
omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram
comedes cunctis diebus vitae tuae 15 inimicitias
ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret
caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
16 mulieri
quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore
paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
17 ad
Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex
quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in
laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae 18 spinas
et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae 19 in
sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua
sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
20 et
vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum
viventium
21 fecit
quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos
22 et
ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc
ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et
comedat et vivat in aeternum 23 emisit eum Dominus
Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est 24 eiecitque
Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum
gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
|