The Latin Vulgate   
psalm 1
 

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in cathedra pestilentiae non sedit
2
 sed in lege Domini voluntas eius
et in lege eius meditabitur die ac nocte
3
 et erit tamquam lignum
quod plantatum est secus decursus aquarum
quod fructum suum dabit in tempore suo
et folium eius non defluet
et omnia quaecumque faciet prosperabuntur

4 non sic impii %non sic;
sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae;
5 ideo non resurgent impii in iudicio
neque peccatores in consilio iustorum
6
 quoniam novit Dominus viam iustorum
et iter impiorum peribit.

The Latin Vulgate

 



The Latin Vulgate   
psalm 23
 

1 PSALMUS DAVID.
Dominus reget me et nihil mihi deerit
2 in loco pascuae %ibi; me conlocavit
super aquam refectionis educavit me
3 animam meam convertit
deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
4
 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis
non timebo mala quoniam tu mecum es
virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5
 parasti in conspectu meo mensam
adversus eos qui tribulant me
inpinguasti in oleo caput meum
et calix meus inebrians quam praeclarus est
6
 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae
et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum

The Latin Vulgate