16                      LATIN STORIES.

                XIII.  De dolo et arte vetularum.

AUDIVI de quadam vetula, quae non poterat quamdam
matronam inducere ut juveni consentiret; tunc ait
juveni, "Finge te infirmum, et significa mulieri illi
quod amore ejus infirmares."  Vetula autem catulam
suam tribus diebus jejunare fecit, et postea panem
cum synapio ei ad munducandum dedit; et ducens
eam secum ad domum mulieris, catula coepit lacrimari
prae angustia synapis. Cumque matrona quaereret
quare catula illa lacrimas effunderet, vetula suspirans
respondit, "Haec fuit quaedam mulier, quae permisit
juvenem mori amore ipsius; cumque juvenis ille graviter
infirmaretur, cogitavit quomodo posset se de illa vindi-
care, et quibusdam sortilegiis mutavit illam in catulam,
quod Deus fieri permisit pro peccato suo, eo quod
hominem mori permisit, quem a morte liberasse potuit.
Et ecce modo poenitens plorat, eo quod voluntati juvenis
non consensit." Tunc matrona timens ne idem con-
tingeret sibi, ait, "Vae mihi! quidam infirmatur usque
ad mortem, eo quod nolui ei consentire!" Et ita in-
duxit matronam ut juveni consentiret.