26                      LATIN STORIES.

                          XXIV. De Maimundo armigero.

QUIDAM quaesivit a Maymundo quantum posset come-
dere, cui ipse, "De meo cibo, vel de alieno ?" At ille,
"De tuo ?" Maimundus, "De meo cibo quantum
minus potero. "Alius dixit, "De alterius quantum ?"
Et ille, "Quantum majus potero." Dominus Mai-
mundi praecepit quadam nocte ut clauderet januam.
Ipse vero desidia pressus surgere non potuit, et ideo
dixit quod clausa esset janua. Mane autem facto, dixit
dominus servo, "Maimunde, aperi januam." Cui
Maimundus, " Domine, sciebam quod volebas eam
hodie esse apertam, et ideo nolui eam sero claudere."
Tunc comperit dominus quod propter pigritiam januam
dimiserit apertam. Iterum dixit dominus ad eum,
"Surge, fac opus tuum, quia dies est, et sol jam est
altus."Cui servus, "Domine, si sol est altus, da mihi
comedere ; si nox est, permitte me dormire." Altera
nocte dixit dominus servo, "Maimunde, surge, vide
utrum pluat, an non." Ipse vero advocavit canem quae
jacebat extra januam, et palpavit pedes ejus, quibus
inventis siccis, dixit, "Domine, non pluit." Alia
vero nocte quaesivit dominus si ignis esset in domo.
Ipse vero advocato murelego, temptavit si calidus esset,
an non; et cum invenisset eum frigidum, dixit domino
quod non erat ignis in domo.