XXXIX. De malo abbate

Auddivi de quodam claustro, quod cum in principio fun-
dationis suae parvas possessiones haberet, fratres erant
trannseuntibus hospitales et benigni; divites autem
faccti omnia contraria faciebant. Unus abbas eorum
cum valde durus esset et inhumanus, sibi similites nequi-
ores quos invenire poterat claustri officiis praeponebat.
Accidit autem cum joculator quidam iter faceret, nocte
compellente, ad monasterium hospitaturus diverteret,
ubi nec vultum invenit hilarem nec aliquam pietatem,
sec vix panem nigerrimum et legumem cum sale et
aqua, et stratum durum potuit adipisci. Hine valde
offensus coepit cogitare quomodo se posset ab impio
monacho vindicare. Mane autem facto, joculator di-
vertit per ciam ubi abbatem redire ad clasutrum
sperabat, et obcianti dicerbat, "Beneveniat clericus
meus, bonus et libertabilis abbas! Gratias vobis
refero, et toti conventui, quod frater ille qui praeest
hospitio hac nocte me splendide procuravit: preaparabat
mihi pisces optimos cum vino precioso, et tot fercula

                         LATIN STORIES.                41

apposuit mihi quod ipsorum numerus nescitur;
in resessu modo calciamenta mihi dedit, cingullum et
cultellum." Audiens haec abbas, iratus valde, ad
claustrum properans, manchum praedictum ad ca-
pitulum quasii pro magno crimine vocavit, qui licet
negaret tamen fortiter verberatus ab officio pellebatur.
Abbas autem alium, quem illo nequiorem credebat, ip-
sius loco sunstituit.