1 in
principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum 2 hoc
erat in principio apud Deum 3 omnia per ipsum facta
sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est 4 in
ipso vita erat et vita erat lux hominum
5 et
lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt 6 fuit
homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes 7 hic
venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes
crederent per illum 8 non erat ille lux sed ut
testimonium perhiberet de lumine 9 erat lux vera
quae inluminat omnem hominem venientem in mundum 10 in
mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit 11 in
propria venit et sui eum non receperunt 12 quotquot
autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui
credunt in nomine eius 13 qui non ex sanguinibus
neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt 14 et
Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius
gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
15 Iohannes
testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis
qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat 16 et
de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia 17 quia
lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est 18 Deum
nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse
enarravit
19 et
hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis
sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es 20 et
confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
21 et interrogaverunt eum quid ergo
Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non 22 dixerunt
ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de
te ipso 23 ait ego vox clamantis in deserto
dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta 24 et
qui missi fuerant erant ex Pharisaeis 25 et
interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es
Christus neque Helias neque propheta 26 respondit
eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit
quem vos non scitis 27 ipse est qui post me
venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam
eius corrigiam calciamenti 28 haec in Bethania
facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
29 altera
die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui
tollit peccatum mundi 30 hic est de quo dixi post
me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat 31 et
ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in
aqua baptizans 32 et testimonium perhibuit Iohannes
dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et
mansit super eum 33 et ego nesciebam eum sed qui
misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum
descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu
Sancto 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia
hic est Filius Dei 35 altera die iterum stabat
Iohannes et ex discipulis eius duo 36 et respiciens
Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
37 et
audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum 38 conversus
autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui
dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas 39 dicit
eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum
manserunt die illo hora autem erat quasi decima 40 erat
autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab
Iohanne et secuti fuerant eum 41 invenit hic primum
fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est
interpretatum Christus 42 et adduxit eum ad Iesum
intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis
Cephas quod interpretatur Petrus
43 in
crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei
Iesus sequere me 44 erat autem Philippus a
Bethsaida civitate Andreae et Petri 45 invenit
Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et
prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth 46 et
dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei
Philippus veni et vide 47 vidit Iesus Nathanahel
venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non
est 48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit
Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu
vidi te 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu
es Filius Dei tu es rex Israhel 50 respondit Iesus
et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis 51 et
dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei
ascendentes et descendentes supra Filium hominis
|