[Luke 15:11] ait autem homo quidam habuit duos filios

                      [Luke 15:12] et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam

                      [Luke 15:13] et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit
                      substantiam suam vivendo luxuriose

                      [Luke 15:14] et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere

                      [Luke 15:15] et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos

                      [Luke 15:16] et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat

                      [Luke 15:17] in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo

                      [Luke 15:18] surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te

                      [Luke 15:19] et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis

                      [Luke 15:20] et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens
                      cecidit supra collum eius et osculatus est illum

                      [Luke 15:21] dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus

                      [Luke 15:22] dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in
                      pedes

                      [Luke 15:23] et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur

                      [Luke 15:24] quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
 

Parse and translate the following verbs from the above sentences:
Verb Tense Voice Mood Per. Gender Number Root Translation
Participle Tense Voice Ptc. Case Gender Number Root Translation
ambulabimus Fut Act Ind 1 pl  ambulo We shall be walking.
ait                
habuit                
consummasset                
facta est                
cupiebat                
fac                
surgam                
surgens                 
mortuus erat                
vivendo                

Locate the following nouns/pronouns/adjectives from the above sentences:
Noun/Pronoun/Adjective: Case Gender Number Dictionary form Translation
illam Accusative Fem S ille that (woman)
pater           
ei           
filios           
patris           
mercennariis           
hic