Latin graces by Desiderius Erasmus:

Three Prayers Before Dinner
Quidquid appositum est et quidquid apponetur, felix ac sacrum esse iubeat,
qui sua benignitate pascit vniuersa. Amen.

Nunc vtinam Christus, ille exhilarator omnium et sine quo nihil vere suaue
est, dignetur huic nostro interesse conuiuiuo suaque praesentia exhilarare
animos nostros.

Benedictus Deus, qui me pascis a iuuentute mea, qui cibum praebes omni carni,
reple laeticia et gaudio corda nostra, vt affatim quod satis est habentes,
abundemus in omne opus bonum, in Christo Iesu domino nostro, cum quo tibi
gloria, honor et imperium, cum Sancto Spiritu in omne aeuum.

Prayer After Dinner
Gratias agimus tibi, Pater coelestis, qui tua ineffabili potentia condidisti
omnia, tua inscrutabili sapientia gubernas vniuersa, tua inexhausta bonitate
cuncta pascis ac vegetas, largire filiis tuis, vt aliquando tecum bibant in
regno tuo nectar illud immortalitatis, quod promisisti ac praeparasti vere
diligentibus te. Per Iesum Christum. Amen.

Masami Inoue
Tokyo Christian University
http://www.tci.ac.jp/
tiro@tci.ac.jp


Deus, tibi primum libo,
fruor deinde bono cibo,
simul bona vina bibo:
bene satur post abibo. amen.

Chris Brunelle


This is what the Alpha of Virginia chapter of Phi Beta Kappa used to use,
apparently borrowed from Cambridge in the 1500's:

Ante Coenam

Omnipotens et sempiterne Deus, sine quo nihil est dulce, nihil oderiferum,
misericordiam tuam humiliter imploramus: ut nos coenamque nostram
benedicas, ut corda nostra exhilares, ut quae suscepturi sumus alimenta,
tuo honori, tuaeque beneficentiae accepta referamus. Amen.

Post Coenam

Quod corpora nostra, Deus optime maxime, cibo et potu et verbis
dicatissimis abunde refecisti, agimus tibi gratias, quantas possumus
maximas; simulque precamur ut animas nostras verbo et spiritu deinde
pascas, ut omnia mala fugiamus, ut quae sint tibi placitura perfecte
intelligamus, diligenter meditemur, et ad haec praestanda toto impetu
feramur. Amen.

Jim Baron
William and Mary
Classical Studies
box 8795
Williamsburg, Va 23187-8795

jrbaro@facstaff.wm.edu


Ait Obius Kanobius: "Numen tibi adsit"


post cenam:

Deus, tibi reverenter
laudes laetas et decenter
et amanter et amen ter
satur cantat omnis venter:

Chorus: 'amen! amen! amen!'



At King's College, Cambridge, on special occasions, one would stand, and the
Graduate Advisor would say "Benedictus benedicat" (English pronunciation --
Responsum: "Amen."). At the end of the meal, one would stand again, and
hear "Benedicto benedicatur" (Responsum: "Amen.").

I think that's as close to a medieval "Rub-a-dub-dub, thanks for the grub,
yay...GOD!'" as one could hope to find.

A. G. Kozak
University of California at Berkeley