I. De Mauro bubulco.

FERTUR fuisse quidam rex nobilis, potens, et dives, qui
habuit principes multos, comites, barones, milites, et
clientes, populos multos quoque ex terris diversis, et
gentibus, et linguis. Habuit quoque thesauros argenti
et auri, et divitias infinitas, armenta plurima, greges
innumerabiles. Habuit et quoddam inter caetera mira-
bile, et quod caeteris mirabilius videbatur, scilicet,
taurum aurea cornua habentem, quem quidam bubulcus
ejus, nomine Maurus, cum armento plurimo custodiebat.
De quo Mauro illud laudabile fertur, quod tantum
amator esset veritatis, ut nunquam mentiri vellet, nec
aliquis esset qui Maurum mentitum fuisse prohibet,
unde a rege plurimum diligebatur. Habebat et quem-
darn cujusdam suae civitatis propositum, hominem
nequissimum, et tantae malitiae, ut nunquam gauderet
nisi cum regem adversus aliquem de sua familia ad
iracundiam provocasset.  Cum ergo sederet rex
praefatus vice quadam cum eodem proposito, locutus
est de Mauro, taliter dicens, "Nunquam," ait, "vi-
disti hominem tam veridicum tamque fidelem ut est
Maurus qui custodit taurum meum cum aureis cor-
nibus." Ad hoc praepositus ille ita respondit,   Tu,"
                                                                    B
 

2                    LATIN STORIES.

inquit, "O rex, Maurum bubulcum tuum esse veri-
dicum dicis, in tantum ut nunquam mentiatur; sed si
velles unam de tuis civitatibus ponere infra actionem,
ego a contra caput meum in eadem finatione ponerem
amputandum, si perderem, quin Maurum quem tuum
laudas in tua presentia et audientia facerem mentiri."
Quando rex audisset, fecit finationem istam cum pro-
posito suo, ut si propositus Maurum coram rege facere
menentiri posset, civitatem illam haberet, et, si non posset,
proprium caput amitteret. Qua finatione facta con-
stituit rex diem nominato proposito, in qua Maurus
coram mandaxet, et proposito ad liberatidum caput
suum praesens adesset. Propositus abiit, domum suam
adiit, et contristatus cogitare coepit quod stultam fina-
tionem fecisset, si perderet. Tristis ergo et moerens
in domo sua recedit, quem cum uxor sua interrogasset
quidnam haberet, narravit cuncta quae contigerant.
Cui uxor, "Laetus," ait, " esto, et hilaris, quoniam ego
te bene liberabo, faciamque tale quid Maurum perpe-
trare, quod pro vita sua coram rege non audebit recog-
noscere."   "O " inquit ille, " si hoc facere posses,
beatum me faceres, quoniam et meum caput liberares,
et me et te divites efficeres, unde igitur et quod dixisti
proficere festina."    Perrexit mulier Mauro futura
fiscus diaboli. Quam cum ad se venire conspiceret,
mirabatur cur tanta mulier ad eum veniret. Venit, et
Maurus inter quandam silvam regalia pecora pascentem,
et taurum aurea cornua habentem custodientem, invenit.
Quo amicabiliter salutato, resedit. Quid plura ? Statim
apprehendens eum, deosculata est eum, et, procaci
 
 

LATIN STORIES.                                                3

vultu blaudiebatur, irretivit cum multis sermonibus, et
blandiciis labiorum suorum pertraxit illum; qui statim
secutus est eam commiscendurn luxuriam, quasi agnus
lasciviens, et quasi bos ductus ad victimam, ignorans
quod ad vincula stultus transveheretur, donec trans-
figeret sagitta jecur ejus, et nesciens quod de periculo
animaeillius ageretur, velut si avis festinet ad laqueum.
Cumque inebriasset eum uberibus, et ille fruitus fuisset
cupidinis amplexibus, ait ad eum, " Nisi," inquit, " pro
eo quod fruitus es concubitu, mihi dederis aurea cornua
quae gerit taurus domini tui, accusabo te, apud dominum
meum, et insidiabitur tibi, donec tu deleris de terra
viventium." Quod cum Maurus audissit, nimio terrore
correptus, alia multa optulit, plurima promisit, spondens
quod quaecunque vellet illa daret, tanturn aurea cornua
tauri non postularet. Sed cum illa pro amore cornuum
omnia refutaret, timens Maurus magis propositum
quam regem, baculum suam arripuit, et taurus in corn-
ibus percutiens cornua dejecit, et mulieri miserabili
tradidit. Quae domum reversa allata cornua marito suo
demonstravit, et quod Maurus quid de eisdem cornibus
actum sit interrogatus a rege recognoscere non affir-
mavit.   Laetatus est propositus, et quasi de gravi
sompno evigilans, diem illum celebrem atque jocundum
duxit, et diem a rege praefixum fiducialiter deineeps
expectavit. Appropinquante autem die praenominato,
mandavit rex omnes principes, milites, et satellites suos,
ut huic rei iteressent, et quis vel rex ipse vel pro-
positus proderet pariter audirent. Qui cum venissent,
et juxta suam dignitatem in aula regia consedissent,
                                                                B 2
 
 

4                     LATIN STORIES.

affuit et propositus hilaris et jocundus, et quasi de libe-
rando capite suo et adipiscenda civitate securus. Cur-
runt ex praecepto regis cursores unus alterum prius ut
advocarent ad praesentiam regis et principum ejus, et
accelerarent Maurum tanquam rationem suae voca-
tionis (?) redditurum. Quibus venientibus et mandatum
regis personantibus, pavore concussus Maurus iter
arripuit, et praesentiam regis adire festinavit. Sed cum
adhuc esset in itinere, cogitare coepit et reminisci quam
stulte quamque imprudenter egisset, et quo tenderet,
et quod eum ante regem et principes ejus de armentis
regis quae multa diu custodierat, et maxime de tauro
cujus aurea cornua dederat, reddere rationem oporteret,
subsistet et secum loquens ait, " Non," inquit, " ultra
progrediar; donec temptavero et experiar quid et
qualiter interrogatus a rege respondere sine periculo
possim." Et valide baculum suum in terra peroutiens,
et firmiter figens, pileum suum de capite suo sumit et
super baculum ponit.  " Ecce," inquit, " rex."  Et
abiens retro quantum jactus lapidis, iterum revertitur
ad baculum stantem in itinere quem in locum reogis
constituerat, et inclinans se adoravit eum super terram,
dicens, " Salve, rem ! salve, rex!"  Et  respondens
pro baculo sibimet ipsi dixit, " Salveris," ait, " Maure,
serve bone et fidelis et prudens. Quomodo se continent
armenta mea?" " Optime," respondit Maurus.  Et
quomodo se habet," inquit, " taurus meus aureis cor-
nibus ?" " Aliter," ait Maurus, " quam vellem, aut
expediret mihi," " Quomodo ?" " Nudius tertius," ait
Maurus, " divertit a collegio pecorum, et veniens turba
luporum jugulatvit eum, et comedit." Et respondens pro
 
 

LATIN STORIES.                       5

baculo suo, ait" Male custodisti taurummoum; verump-
tamen redde mihi cornua ejus, quoniam illa lupi non
comederunt." Recogitans autem Maurus intra se, " si
dixero," inquit, "quod lupi eum comederunt, ipse cornua
requiret. Hoc salva salute mea dicere non possum."
Et abiens retrorsum quantum jactus est lapidis, ad
bacalum rediit, et baculo quasi rege adorato et salutato,
nequaquam amplias mendaciorum diverticula quae sunt,
sed cuncta quae gesserat, qualiter pro commisso adul-
terio aurea cornua tauri uxori nequissimi propositi
dederat, coram baculo quasi coram rege staret, replevit,
et adjecit, " Melius est ut veritatem coram rege dicam,
quam mendacium cogitans, de mendacio reprehensus
turpiter inteream. Veritatem ergo loquar, non mentiar;
veritatem meditabitur guttur meum, nec in faucibus meis
stultitia personabit." Sumpto itaque pileo et, capiti suo
imposito, et arrepto baculo et subsecuto, pervenit ad
regem, et stans coram rege dixit, " Salve, rex! salve,
rex!" Et intuitus eum rex, " Tune es," inquit,"' verax et
veridicus servus meus Maurus, bonus, prudens, et fidelis,
et vere Israelita, in quo dolus non est ?" " Ego," inquit,
" domine mi rex." " Quid agunt," ait rex, "armenta
mea et pecora mea?" Respondit Maurus, "Bene,"
inquit, " domine mi, rex, cuncta prospera sunt.
"Quomodo," ait, "habet ille singularis ferus meus,
taurus meus cum aureis cornibus ?" Respondit, " Longe
aliter, domine mi, quam  tu velles, vel expediret misero
mihi, vel quam audeam confiteri: veritatem tamen
dicens, non mentior, et si sit in operibus meis, nulla
tamen erit in sermonibus reprehensio.  Audi ergo
veritatem, et dimitte iniquitatem." Et praeotento

 6                     LATIN STORIES.

digito in preafatum propositum,  "Domine," itiquit,
"uxor illius propositi nudius tertius venit ad me,
fraudulentiis me fefellit, et incurri in eam, quod cum
fecisseni, minis suis terruit me, quod scilicet apud suum
dominuin accusaret, nisi illi aurea cornua darem.
Timens ergo, domine mi, malitiam nequissimi propositi,
dedi illi aurea cornua tauri tui; et scio quod dignus
sum morte, sed propitius esto, obsecro, miscrere mei
secundum magnam liberalitatem tuam, et secundum
multitudinem miserationum tuarum demitte iniquitatem
meam." Quid plura? non est mentitus Maurus,et ideo
non imputavit ei rex peccatum, quia non est inventus
dolus in ore ejus. Propositus ergo capite punitus est,
et Maurus magnus et gloriosus in domo regis in die et
deinceps tune et in sempiternum.