LEGIMUS de rege quodam, qui cum filios mares non
haberet, tristabatur valde; cui natus est filius, et
gavisus est gaudio magno valde. Dixerunt autem
regi periti medici quod filius ejus talis erat dispositionis,
quod si solem vel ignem videret infra .x. annos, lumine
oculorum privaretur. Quo audito, rex
filium suurn
in spelunca cum iiutricibus inclusit, ita quod usque
ad x. annos luininig claritatem non vidit. Et tunc
puero de spelunca educto, cum rerum mundialium
nullam haberet notitiam, praecepit rex ostendere ei
omnia quae sunt in mundo, secundum genus suum,
videlicet viros seorsum, mulieres, equos; in alio loco
aurum, argentun-x, et lapides preciosos, et omnia quae
delectare possunt oculos intuentiurn. Cum autem puer
quwreret nomina singulortirn, et ventum esset ad
mulieres, quidam regis servus respondet, ludendo,
"Istae sunt daemones homines seducentes." Cor vero
pueri illarurn Aesiderioplusquamewtoris rebusanhelabat.
Cumque rex quaereret a puero quid magis ex omnibus
quae videret ainaret, respondit " Magis diligo
daemones
illos qui homines seducunt, quam omnia alia quae vidi."
Ecce quomodo hominis natura. in hac parte prona est
ad lapsum, et iccirco qui volunt esse continentes, ne-
cesse est ut fugiant mulieres.