LATIN STORIES
9
V. De Saltu Templarii.
DE quodam autem
Templario audivi,quod in principio
ordinis cum adhuc pauperes essent et valde in religione
ferventes, ipse veniens de civitate Tyrensi et pecuniam
ex elemosina susceptam portans in Acconensem civi-
tatem, venit ad locum quendam qui Saltus Templarii
ex illo tompore nu-neupatur. Nam cum illi nobili militi
Sarraceni insidia, posuissent in loco ubi ab una parte
cacumen praeuptae rupis habebat, ex alia parte mare
profundissimum subjacebat, Sarracenis ante et retro
in arcta semita eum obsidentibus, ut ad nullam partem
declinare valeret, ipse magnam habens spem in Domino,
ut elemosinam ab impiis redimeret, calcaribus urgens
equum a rupe sublimi prosiliit cum equo in abyssum
maris: equus vero, sicut Domino placuit, usque ad ripam
militem illaesum portavit, qui statim cum ad terram
exivit, crepuit rnedius, eo quod undis marinis in saliendo
fuisset vehementer allisus. Et ita Christi! miles cum
pecunia pedes reversus est ad Ty-rensein civittiterii.
Hic igitur in solo Deo spem posuit, unde et ipsum
Dominus liberavit.