10
LATIN STORIES.
uxor hominis illius qui in extremis laborabat, " Festina,
Curt le fetes pur le croter.
et eme tres ulnas telae de borello ad maritum meum
sepeliendum." Quae respondit, " Domina, habetis telam
lineam abundanter; date illi quatuor ulnas et amplius
ad sudarium." At illa indignans ait, " Sufficiunt ei
tres ulnae de borello." Et super hoc domina et ancilla
domini discordabant. Quod audiens homo ille, sicut
potuit, cum magno conamine respondit, "Curtum et
grossum facite mihi sudarium, ne luto inquinetur."
Quod est dicere secundum vulgare Ga1licorum: