VII. De angelo qui duxit heremitam ad diversa hospitia.

Cum quidam heremita, spiritu blasphemiae temptatus,
cogitaret quod non essent justa Dei judicia qui malos

prosperari sinit et bonos affligit, angelus Domini in

specie hominis apparens ei, dixit, "Sequere me: Deus

enim misit me ad te, ut mecum venires, et ostendem

tibi occulta  ejus judicia."  Et duxit eum ad domum

cujusdam boni viri, qui liberaliter et benigne receipt

eos in hospitio, omnia necessaria ministrans eis. In

mane autem furatus est angelus hospiti suo ciphum

quem valde diligebat; et valde coepit dolere heremita,

credens quod ille non esset a Deo.  Alia nocte hospitati

sunt in domo cujusdam hominis nequam, qui malum

hospitium fecit eis, et eos male tractavit; cui angelus
 

LATIN STORIES               11


 

ciphum dedit quem furatus erat bono hospiti. Quod

videns heremita contristatus est valde, et malam

opinionem ab illo recepit habere.  Inde igitur proce-

dentes hospitati sunt in domo cujusdam boni hominis,

qui cum magno gaudio eos recepit, et necessaria suffi-

cienter eis ministravit; in mane etiam quendam juve-

nem famulum suum concessit eis, qui eos deduceret et

ostenderet viam. Quem angelus de ponte praecipitavit

et suffocatus est in aquis. Quod videns heremita, valde

scandalizatus est et contristatus. Quarta autem nocte

quidam vir bonus optime recepit eos, et copiosa cibaria

cum vultu hilari eis exhibens, et lectos idoneos praepa-

rari fecit; sed parvulus quem solum hospes habebat

nocte flere coepit, nec sinebat eos dormire.  Angelus

autem nocte surgens, puerum transgulavit. Quod

videns heremita, credidit quod esset angelus Sathanae,

et voluit discedere ab ipso. Tunc demum angelus

dixit illi, "Dominus ad hoc misit me ad te, ut osten-

derem tibi occulta ejus judicia; et scires quia nihil fit

in terra sine causa.  Bonus ille homo cui ciphum

abstuli, nimis illum diligebat et curiose servabat, fre-

quenter cogitans de cipho cum cogitare deberet de

Deo; et ideo pro bono suo illi subtraxi, et illum

dedi malo hospiti, qui nos in hospitio non bene recepit,

ut mercedem suam receperet in hoc saeculo, et in alio

saeculo nullam haberet retributionem.  Submersi autem

famulum illius qui tertia nocte nos libenter recepit,

quia firmaverat in animo suo quod sequenti die

dominum suum occideret, et ita bonum hospitem

nostrum a morte liberavi, et servum illum ab homicidio

Missing pages 12 & 13