14                      LATIN STORIES

missing pages 12 & 13.


nostris, et accede proprius ad mensam." Quo audito,
illa statim magis se removit a mensa, et ripae fluvii qui
post dorsum ejus erat appropinquvit. Quod attendens
maritus ejus valde iratus ait, "Accede ad mensam."
Illa volens contrarium facere cum magno impetu in
tantum se a mensa elongavit, quod in fluvium cecidit,
et suffocata non comparuit. At ille tristitiam simulans,
intravit in navim, et navigans contra impetum fluvii
cum magna pertica quarerebat uxorem suam in aquis.
Cumque vicini ejus quaeererent quare in parte superiori
quaeereret earn, cum deberet earn quaeerere in
parte inferiori, respondit, "Nonne novistis uxorem meam, quae
semper contrarium faciebat, et nunquam recta via
incedebat?  Credo pro certo quod contra impetu
fluvii ascendit, et sicut alii consueverunt non descendit."