DE quodam alio homine audivi,
quod cum ejus uxor
nunquam vellet obedire illi, ipse simulavit se ire ad
nundinas, et nxori suae dixit, " Quicquid vis, faeias;
hoc solo excepto, quod in foramine isto digitnm non
ponas." Cum autem homo ille recederet, ac si ad
nundinas iturus esset, abscondit se in quadam vicina
domo. Uxor autem ejus cogitare coepit, " Quare in-
hibuit mihi maritus meus quod in foramine isto digi-
tun non mitterem : certe digitum mittam, ut probem
quare istud prohibuit mihi." Et ipsa cum magno
LATIN STORIES 15
impetu digitos suos immittente in foramine, clavi
acutissimi quos maritus ejus in foramine posuerat
digito ejus infixi sunt, et prae angustia coepit clamare,
ita quod ejus maritus et vicini concurrerent. Cui ma-
ritus ejus ait, " Quare non credidisti mihi, et mandatis
meis obedire noluisti? Praeciperam enim tibi ut quicquid
velles faceres, dummodo in foramine isto digitum non
poneris." Et ita uxorem malam castigavit, ut alia
vice praeceptis ejus aquiesceret.