SECUNDUM quod solet dici,
mulier habet unam artem,
id est unum decipiendi modum, plusquam diabolus.
Audivi de quadam quam maritus ejus ita custodiebat,
quod nunquam sine ipsa illam egredi sinebat. Ipsa
vero coepit multipliciter cogitare quomodo custodem
suum posset decipere, et tandem signavit amasio suo,
seu adultero, quod expectaret eam in quadam domo.
Cumque mulier ante domum venisset, permisit se cadere
in luto magno, simulans quod lubricassent pedes ejus.
Cumque tota vestis ejus inquinata fuisset, dixit marito
suo, " Expectate hic ad hostium, quia oportet me
mundare vestes meas in domo hac." Postquam diu
adultero fuit, lotis vestibus exivit, et ita maritum suum
decepit.