LATIN STORIES 17
poterat transire. Mulier vero misit ad quandam vetulam
lenam valde malitiosam, quae multa sciebat, ut in hoc
articulo juvaret eam; quae mandavit ei ut absconderet
juvenem, et ita factum est. Et transiens vetula coram
marito ait, "Dominus sit tecum et cum sociis tuis!"
At ille, "Quid dicis, vetula? solus sum." At illa,
"Domine, ignosce mihi, quia aliqua est hora diei in
qua oculi hominum solent ita transmutari, quod de
una persona creditur ut sint duae." Tunc ille coepit
cogitare quod forte ita accidit ei, quando vidit uxorem;
et ivit ut probaret si ita esset. Et cum videret uxorem
solam, petiit ab ea veniam, eo quod malum cogitasset
de ea.