XV. De homine qui unum filium tantum habuit.

AUDIVI quod quidam loquebatur in Francia, et divina-
bat per os daemoniaci, et multa abscondita manifestabat,
et erat opinio omnium quod non mentiebatur. Cum
autem quidam venissent ad eum, et de multis interroga-
rent, "Guinehochet" omnibus vera respondebat; sic
enim daemon ille se vocari faciebat. Tandem quidam
temptans eum ait, "Dic mihi quot filios habeo."  Cui
Guinehochet respondit, "Unum solum habes filium."
Tunc ille convocatis omnibus ait, "Dicebatur quod iste
non mentiebatur, et ecce manifeste mentitus est, dicens
quod non habeo nisi unum filium, cum sicut scitis
habeam duos." Cui daemon ridens et irridens respondit,
                                                                      c

                         LATIN STORIES                           18

"Verum dixi, non habes nisi unum, nam alius est filius
sacerdotis." Ille autem erubescens, et valde iratus, ait,
"Dic mihi quis ex duobus est sacerdotis filius, ut ejiciam
illum."  Cui daemon, "Non dicam, tibi oportebit
utrumque abjicere, vel utrumque pascere."