XVII. De muliere quae voluit decipere heremitam.

DE quadam etiam turpi muliere legimus, quae jactavit
se quod non esset aliquis ita religiosus quem non
posset decipere, ut cum ipsa peccaret; et obligavit se
summa pecuniae duobus leccatoribus, quod induceret
quendam sanctum heremitam ut ejus libidini consentiret.
 Accedens de noctis crepusculo ad hostium cellae ejus,
dicebat quod societatem ejus in nemore amiserat, et

                      LATIN STORIES                                  19

amissa via quo divertere posset nesciebat; unde in-
stanter et quasi lacrimando coepit heremitam rogare, ut
ipsam morientem frigore et timentem lupos et alias bestias
intuitu Dei in domo sua reciperet illa nocte. Tandem
post multam repulsam, compassione motus, recepit eam
in angulo cellae suae. Illa vero dicente quod frigore
moreretur et fame, heremita ignem accendit, et dedit
ei manducare. At illa levatis pannis calefaciens se ad
ignem, pedes nudos et crura coepit ostendere, qure vidit
heremita, et statim exarsit in eam, et cum vehementer
temptaretur crepit Deum orare. At illa magis volens
eum accendere, appropinquans ait, "Domine, ecce
quomodo laesa sum spinis in pedibus et in cruribus."
Homo vero Dei magis ac magis incendebatur, et coepit
digitos suos cum igne candelae comburere, et cum
anxiaretur valde dicebat, "Si non potes hunc modicum
ignem sufferre, quomodo ignem gehennalem posses sus-
tinere."  Et ita successive omnibus digitis igne crematis,
cessavit ardor concupiscentiae carnalis. Illam autem stu-
pentem et admirantem horror tantus invasit, quod mortua
est prae timore.  Mane vero facto duo leccatores ad cellam
heremitae venientes, et ei inproperantes quod cum illa
muliere dormivisset, postquam domum intraverunt illam
mortuam invenerunt. Tunc heremita quid ei illa nocte
accidisset narravit, et digitos suos combustos ostendit.
Illi vero cognita veritate valde doluerunt, et peccatum
suum confessi sunt, rogantes heremitam ut pro suscita-
tione mulieris Deum rogaret. Qui rogavit, et suscitata
est, et postmodum bene vixit.



                                                                         C 2