20                         LATIN STORIES.

             XVIII. De mulier adultera.

AUDIVI de quadam mala muliere, cui maritus ejus per
omnia credebat, quae cum ire vellet adulterum suum,
dicebat viro suo, "Infirmus es, intra lectum tuum, et
sudabis, et vide ne surgas donec dixero tibi."  Tunc
illa firmans hostium camerae, et secum clavem portans,
ibat, et non revertebatur usque ad vesperam.  Ille vero
credens se esse infirmum, non audebat de lecto surgere
donec rediret uxor ejus, et diceret, "Amodo potes
surgere:  Video quod curatus es ab infirmitate."  Qua-
dam autem die, cum illa diceret adultero quod diligeret
eum plusquam maritum suum, ille respondit, "Hoc pro-
babo, si verum est quod dicis, quia si meliorem dentem
quem habet maritus tuus in ore suo portaveris mihi, credo
tibi."  At illa ad maritum reversa, coepit flere et tristitiam
simulare.  Cui maritus ait, "Quid habes quare luges?"
At illa, "Non audeo dicere."  "Volo," inquit, "ut
dicas mihi."  Cumque ille multum instaret, tandem illa
dixit, "Tantus foetor ex ore tuo procedit, quod jam
non possum sustinere."  Ille vero admirans et dolens
ait, "Quare non dixeras mihi prius:  possemne aliquod
remedium adhibere?"  Cui illa, "Non est aliquod re-
medium, nisi ut facias extrahi dentem illum ex quo
tantus foetor procedit."  Et ita ad exhortationem ux-
oris fecit extrahi bonum et sanum dentem quem illa
ostendit illi, et statim dentem illum asportavit et dedit
leccatori.