LATIN STORIES. 21
AUDIVI de quadam muliere quae dicebat se cum quibus-
dam dominabus de nocte super quasdam bestias equi-
tare, et multa terrarum spacia una hora pertransire.
Daemones enim in sompnis illi illuderunt, et talia
ostendebant. Cum autem mulier illa quadam die in
ecclesia sacerdoti suo diceret, "Domine, hac nocte
multum vobis profui, et a magna molestia vos liberavi;
nam dominae illae cum quibus de nocte soleo ire, cameram
vestram intraverunt, et nisi ipsas avertissem et eas pro
vobis orassem, multa mala vobis fecissent." Cui sa-
cerdos ait, "Hostium camerae meae clausum erat, et
seratum, quomodo intrare potuisti?" Cui vetula dixit,
"Domine, hostium nec sera potest retinere nos vel
impedire, quin libere ingrediamur et exeamus." Cui
sacerdos, "Volo probare si verum est, ut de tanto bene-
ficio te valeam remunerare." Et clauso hostio ecclesiae
atque fortiter serato, et arrepto crucis baculo, coepit
vetulam fortiter verberare. Cumque illa clamaret et
misericordiam imploraret, ait sacerdos. "Exi ab
ecclesia, et fuge, si potes, ex quo sera vel hostium non
potest te retinere." Et ita vetulam corripuit, et a
tanta credulitate liberavit. Nunquam igitur hujusmodi
vanis et diabolicis illusionibus, vel etiam carmination-
ibus fides adhibenda est.