22 LATIN STORIES.
AUDIVI de quadam muliere, quae conquerebatur
coram
judice de quodam juvene qui ei, ut dicebat, violentiam
intulerat et ipsam vi oppresserat. Juvenis autem ne-
gabat. Cui judex ait, "Date illi .x. marcas argenti,
ut satisfacias de violentia quam ei intulisti." Quibus
receptis, illa gaudens recedebat. Tunc judex ait juveni,
"Sequere eam, et aufer illi pecuniam." Juvenis vero
praeceptum judicis volens adimplere, de muliere pecu-
niam auferre, illa vero coepit fortiter resistere et clamare,
ita quod hominibus concurrentibus, juvenis non potuit
illi nocere. Cum autem juvenis et mulier adducerentur
ante judicem, dixit judex, "Mulier, quid habes? quid
petis? quare modo ita fortiter clamabas?" "Domine,
quia iste volebat mihi pecuniam meam auferre, sed ego
fortiter restiti et clamavi, ita quod non potuit praevalere."
Cui judex, "Redde pecuniam juveni: si enim ita fortiter
repugnasses et clamasses, nunquam te opprimere potu-
isset. Sed tu plus diligis pecuniam quam castitatem."
Et ita juvenis a judice absolutus, cum pecunia recessit.