ERAT quidam homo qui habuit tres pueros de uxore
sua ut credidit. Sed cum quadam die litigabant
simul et irati fuerant, dixit uxor viro suo dum litigabant,
"Credis tu eos esse filios tuos?" Cui respondens,
LATIN STORIES. 23
"Etiam," et ipsa dixit, "Certe
non est filius tuus
nisi unicus." Unde vir multum dolens et cogitans
quomodo scire poterit quis eorum esset filius ejus, quae-
sivit ab uxore sua aliquando in lecto ludendo, aliquando
inebriando eam, sed nunquam potuit scire. Sed cum
venit hora mortis, et debuit condere testamentum
suum, dixit, "Fratres mei, ego credidi habere filios
tres, sed non habeo nisi unum; illi soli relinquo haere-
ditatem meam et omnia bona mea, et credo quod domi-
nus meus, qui justus est, non permittet filiis bastardis
partem habere aliquam." Et cum haec audierunt filii,
antequam pater eorum sepeliebatur, cucurrit unus
eorum ad dominum suum et dixit ei omnia per ordinem
sicut dixit pater, "Et scio, domine, quod sum filius
suus, da mihi haereditatem, et dabo tibi quod vis." Et
antequam iste narravit omnia, venit secundus, et postea
tertius, ita dicendo sicut et primus. Unde dominus
valde motus ait, "Ite et ferte patrem vestrum coram
me mortuum." Et cum tulissent, dixit dominus,
"Accipite corpus illud, et ligate hoc ad arborem illam,
et sumite arcum et saggitas, et quis vestrum profundius
percusserit illum filius ejus est." Et primus accepit
arcum, et tractavit eum per medium subtus umbilicum.
Et postea secundus per medium supra corpus. Cum
vero tertius deberet tractare, flevit et ait, "Nonne est
ille pater meus? non percuterim illum pro toto mundo;
habeatis prius omnia bona sua et haereditatem, ante-
quam darem ei unicum ictum." Et dixit dominus
ejus, "Vere tu filius ejus es, et habebitis bona sua et
haereditatem suam."