LATIN STORIES.                              27
 

XXV. Qualiter rusticus quidam abscondit denarios suos in trunco.

QUIDAM rusticus abscondit denarios suos in quodam
veteri trunco stante in pomerio suo, et venit quadam
die secundum consuetudinem ut caperet denarium ex-
inde, et invenit quendam nigrum puerum superse-
dentem denarios suos et dicentem sibi, "Ne appropias
huc, quia non sunt denarii tui quos hic posuisti."
Respondit rusticus, "Cujus tunc ?" Respondit ille
horribilis puer, "Illius fabri sunt de tali loco." Tandem
fuit maxima inundatio aquae in partibus illis, et aspor-
tavit domos et truncum illius rustici usque ad prox-
imum mare. Cum autem nautae quidam super mare na-
vigarent, viderunt truncum ilIum natantem super mare,
et ceperunt illum. Et cum venirent ad portum illius
villae in qua ille miser rusticus manebat, dixit quidam
puer ad magistrum navis, "Da mihi truncum istum,
quia faber istius villae amicus meus est, et volo ei dare
truncum ut faciat sibi exinde incudem."  Et magister
concessit. Cum autem faber quadam die operaretur
super truncum ilium et feriret, exilierunt denarii de
trunco per quoddam foramen, et obstupuit faber, sed
omnes collegit, et consilio uxoris suae illos abscondit.
Tandem ille rusticus cujus erant denarii, venit mendi-
cando cum uxore sua ad domum fabri, et narravit ei
rem gestam. Uxor vero illius fabri cogitans quod
vellet eos in aliquo reservare, fecit quendam laganum
et posuit in eo .iij. m., et dedit uxori viri. At illa
habens sotulares fractos, dedit laganum proximo sutori
pro reparatione sotularum. Accidit autem ut quidam
auriga transiret per viam et emit laganum ab uxore

28                   LATIN STORIES.

sutoris, ut inde pascerat equum suum ; sed tandem
perpendens equum non bene esse ferratum, dedit illud
praedicto fabro ut pro eo ferraret equum. Quod cog-
noscens uxor fabri, quaesivit a quadrigario ubi laganum
habuit. At ille narravit mulieri. Et illa vocans
virum suum dixit ei, " Ducamus laetum diem, quia si
Deus voluisset quod isti homines haberent partem pe-
cuniae hujus, non divertisset ad nos."