LATIN STORIES. 29
ille, qui eum secutus fuerat admirando quid mensurare
vellet, extra hostium stans et ascultans hoc, recessit
clam, credens eum in pecunia abundare, de quo caute
quaesivit uno die si aliquid haberet, asserens quod bonum
esset eos hoc scire, "quia antiquus es, et si aliquid
haberes, quis posset illud melius pro anima tua facere
quam nos." Cui senex, " Habeo in illa cista parvam
pecuniam, quam custodivi ad faciendum pro anima mea
et ad legandum in testamento meo, et volo quod vos sitis
dispensatores, et habeatis residuum, si bene erga me
vos habueritis." Et ad majorem rei evidentiam unum
denarium dimisit quasi ex negligentia in rima modii,
cum eum reportaret. Qui videntes et audientes hoc,
eum ad mensam et cameram et vestes et omnia restite-
runt pro tota vita, spe gaudentes. Cum vero ad mor-
tem traheret, antequam totaliter expiraret, ad cistam
currentes nihil invenerunt nisi malleum, in quo Anglice
scriptum erat.
Wyht suylc a betel be he smyten,
That al the werld hyt mote wyten,
That gyfht his sone al his thing,
And goht hym self a beggyn.
De un tiel mael seit-it feru,
Ke seit par mi le monde conu,
Ky doune kaunke il a à soen enfant,
E va ly meimes mendiaunt.