30 LATIN STORIES.
quorum unus aliis dixit, "Bene poterimus agnum istum,
habere a rustico si voluermus." Cumque quaererunt
modum, ait, "Separemus nos ab invicem per sex vicos,
ita ut nullus nostrum sit cum alio, et quaerat unusquis-
que nostrum si rusticus velit vendere canem suum."
Quod factum est; et accesserunt vicissim ad illum.
Cumque jurasset rusticucs quod agnus esset, alli vero
dixerunt canem, tandem compulsus rubore, quod tociens
et a tot dictum esset eum esse canem, sexto ait, "Nolo
vendere, sed pro nihilo accipe, et pro Deo noli mihi
amplius irridere."