32 LATIN STORIES
die statuta, uxorem suam vocavit, et ei dixit, " Equum
ascende, quia aliquo longius mecurn pergere te oportet."
At illa tremens et pavens, et viri imperio contradicere
non praesumens, beatae Mariae se devote commendavit;
et post virum abire coepit. Cum autern longius pro-
cessissent, et in via quadam ecclesiam invenissent,
ilIa de equo descendit, ecclesiam intravit, viro exterius
expectante. Dum vero beatae Mariae se devote com-
mendaret, ilIa subito obdormivit, et virgo gloriosa
praedictae matronae habitu et qualitate per omnia similis
de altare processit, et foras exiens equum ascendit,
matrona in ecclesia remanente. Vir autem suam uxo-
rem esse arbitrans, profectus est. Cum ad locum sta-
tutum venissit, ecce princeps tenebrarum cum impetu
nimio veniebat, et ad locum festinabat, et cum ap-
propinquasset, statim ille infremuit, et tremens ac
pavens accedere non praesumsit. Dixitque militi,
"Infidelissimus hominum, cur mihi taliter illusisti,
et pro tantis beneficiis mihi talia contulisti? Ego
enirn tibi dixeram, ut ad me adduceres tuam con-
jugem, et tu adduxisti Dei genitricem: volebam uxo-
rem tuam, et adduxisti mihi Mariam. Nam uxor tua
mihi multas inferebat injurias, de ea volebam expetere
ultionem; et tu ad me istam adduxisti, ut me torqueat
et in infernum mittat." Audiens haec vir, vehe-
menter stupebat; et prae timore et admiratione nimia
loqui non poterat. Beata autem Maria dixit, "Qua
temeritate, nequarn spiritus, devotae meae no cere prae-
sumpsisti ? Non hoc tibi impune cedet. Et nunc te
hac plector sententia, ut in infernum descendas, et ali-
LATIN STORIES. 33
ter me cum devotione invocanti nocere de caetero non
praesumas." Ille vero cum magno ejulatu recessit, et
vir de equo exiliens se ad pedes ejus prostravit. Quem
Virgo increpans ad suam uxorem quae aadhuc in ec-
clesia adormivit jubet readire, et omnes divitias
daemonis abjicere. Rediens igitur, cum adhuc uxorem suam
dormientem inveniret, eam excitavit, et sibi quae acci-
derant enarravitr. Cum autem domum redissent, et
omnes divitias daemonis abjecissent, in landern Virginis
devotissime permanserunt, et multas postmodum divi-
tias ipsa Virgine largiente receperunt.