XXX. De armigero adultero.

NARRATUR quod quidam armiger adulterium commi-
serat cum uxore domini sui, coepitque super hoc apud
multos diffamari. Et cum audisset miles dominus
suus, rem volens scire, perduxit secum dictum armige-
rum ad quendam daemoniacum qui coram populo sole-
bat multis peccata sua inproperare quae ipsi occulte fece-
rant. Sciens igitur armiger se ob hanc causam duci ad
daemoniacum, conscius reatus sui coepit multum timere,
et simulata urgente necessitate, quaesita a domino suo
licentia, divertit ab itinere ad villam proximam, ibique
sacerdoti peccaturn illud cum caeteris peccatis suis
plene confessus est, et accepta a sacerdote poenitentia et
disciplina aspera valde, ad dominum suum reversus
est. Cumque venirent ad daemoniacum supradictum,

                                                                     D

34                        LATIN STORIES.

quaesivit ab eo miles de armigero suo qualis esset et
quae opera ejus. Cui repondit daemoniacus, "Hodie
mane quando tecum iter arripuit, ipsum bene novi et
opera ejus; nunc vero ejus opera scit qui dorsum ejus
sanguinolentum fecit; nec ad praesens plus de eo
dicere valeo nec scio."