34                      LATIN STORIES
 

XXXI. De pictore diabolum depingente.

PICTOR quidam in partibus Flandriae Dominam pro
posse vernerabatur per omina. Hic quociens diabolum
depingere debuit, ita turpem sicut scivit depinxit, quo
iratus hostis praenotatus in noctis visione eum super hoc
increpavit, et comminatus est quod si amplius faceret
lueret. Ipse gaudens de offensa diaboli, studuit eum
ut justum fuit terribilius depingere. Contigit autem
eundem pictorem imaginem beatae Viginis in porticu
cujusdam ecclesiae depinxisse, quod cum fecisset,
honestissime fecit, et figuram, daemonis provoluti sub
pedibus Virginis juxta illud, Ipsa conteret caput tuum.
Provocatur exinde diabolus, totam machinam quae eum
pingentem portabat subtio turbine concussit, et in ter-
ram postravit, quod ut homo sensit, manum et cor ad
Virginem levavit, et, quod mirum est dictu, illa manu
injecta retinuit hominem et servavit illaesum, donec
alii venirent qui eum juvarent.