35
 

XXXIII. De tribus praemunitionibus

QUIDAM, ut ditaretur, diaboli se domino mancipavit,
eo tamen pacto quod eum ante mortem ter praemu-
niret. Transactis igitur aliquot annis, obiavit ei dia-
bolus in habitu pauperis, dicens, "Domine, multo plus
solitum senuisti: ecce jam canus factus es." Cui ille,
"Quid ad te de mea canitie?" Demum post aliquot
annos apparuit ei in habitu consimili, dicens, "Domine,
miror quod sic aetate deprimeris: nam, ut video, de
profundo tussum trahis." Ad quod ille, "Unde te in-
tromittis? vade vias tuas!" Tertio aliquot annis elap-
sis apparuit et dixit, "Salve, domine; miror quod
tam appropinquas morti, quia totus jam contraheris et
versus terram inclinaris." At ille super hoc commotus,
ipsum sermonibus vilipendit. Paucis ergo diebus
elapsis, venit ad eum in specie, dicens quod tempus
                                                                   D 2
36                        LATIN STORIES.

esst quod as eum secundeum priorem conventionem
veniret. Qui respondit, quod fieri non debuit, quia
pactum de terna praemunitione non servavit. Ad quod
diabolus respondit, pactum se per monia servasse, et se
ter sufficienter praemunisse expirationis tempora, et
ipsum statim jugulavit et secum ad infernum perduxit.