36                    LATIN STORIES.
 

XXXIV. De nobili Anglo tribus filiis suis

QUIDAM nobilis in Anglia, habens terras in Anglia et
in Wallia, tres habuit filios. Qui cum morti se appro-
pinquare videret vocavit tres filios et dixit eis, "Si
necesse fieret vos aves fieri, quibus avibus vellitus
assimilari?" Cui respondit primogenitus, "Ego assi-
milarer accipitri, quia nobilis ales et de rapina vivit."
Medius autem dixit, "Ego sturno, quia socialis est et
turmatim volat." Tertius et junior aliis ait, "Et ego
cigno, quia longum collum habet, ut si aliquid dictum
in corde meo verteretur, bene possem deliberare ante-
quam veniret ad os." Pater autem hoc audiens, dixit
primo, "Tu, fili, ut video vivere cupis ex raptu: do
ibi terras meas in Anglia, quia terra pacis et justitae,
et in ea rapere non poteris impune. Tu autem, fili,
qui societatem amas, habeis terra meas in Wallia,
quae est terra discordiae et guerrae, quia per curialitatem
malitiam temperabis incolarum. Tibi autem juniori
nullam terram assigno, quia sapiens eris et per sapi-
entiam tuam sufficienter tibi adquires." Mortuo igitur
patre dividentur terrae ut pater praedixerat. Frater
autem junior, in sapentia proficiens, factus est capitalis
justiciarus Angliae.