XXXV. De sacerdotis fornicaria.
CONTIGIT in Anglia, quod daemon in specie hominis
sedens super jumentum nigrum venit nocte ad domum
cujusdam fabri, excitans eum ut jumentum suum fer-
rarret: et cum clavos in pedem ferriret, exclamivit
aniaml illud, dicens, "Leniter age, fili, quia multum
me gravas." Quo stupefacto et dicente, "Quis es tu?"
respondit, "Ego sum mater tua, quae, quia fueram sa-
cerdotis fornicaria, facta sum daemonis vectura." Quo
dicto disparuit cum sessore suo. Merito enim fuit
daemonis jumentum quae ad modum vixit jumentorum.