38                            LATIN STORIES.
 

XXXVII. De Robineto.

NOTA de Robineto, qui fuit in quadum domo in qua
milites quidam quadum nocte hospitati sunt, et cum
media nocte multum clamasset, et milites valde inquie-
tasset et sompno impedisset, tandem clamore fessus
quievit. Et dixerunt milites ad invicem, "Dormiamus
modo, quia modo dormut Robinetus." Quibus Robi-
netus respondit, "Non dormio, sed quiesco, ut melius
postea clamem." Et dixerunt milites, "Ergo non dor-
miemus hac nocte."