XXXVIII. De abbatissa a dapifero suo impregnata.
FUIT quaedam abbatissa nobilis quae poenitentialil
zelo
subjectam sibi congregationem secundum rigorem ordinis
per omnia regulabat, quo fiebat ut moniales multae eidem
inviderent, et contra eam occasiones quaererent. Soci-
avit se invidiae earum antiqui serpentis maliganitas, cujus
instinctu illa pia mater cum dapifero suo incestus crimen
incurrit, et concepit. Nihilominus non detitit quin
rigore solito monialium levitates coherceret. Instanti
autem tempore partus, tam per incessum quam per
cibum a monialium muliebri sagacitate deprehenditur
impregnata. Gaudent quod in ea causam accusationis,
scribuntur accusationis literae, ipsaque nesciente jam
imminebat adventus pontificis. Igitur privatum quan-
LATIN STORIES. 39
dam cappellam ingrediens, in qua Horas beatae Virginis
devotius decantare solebat, toto se corde et corpore in
oratione prosternens beatam Dei genitricem lacrimosis
precibus exorabat ut efus interventu reatus sui veniam
et imminentis confusionis opprobrium evadere posset.
Cui sompno cppressae post lacrimas pia virgo duobus
comitantibus angelis apparens, moetam consolabatur,
et ait, "Audivi orationem tuam : noveris me a filio
meo impertrasse et peccati tui veniam et a confusione
quam times liberationem plenissimam." Tunc an-
gelis duobus praecepit ut eam a prolis onere exone-
rarent, et cuidam heremitae prolem in vicino posito
deferrent, dicentes eidem quod ejus curam per.vij.annos
geretet. Evigilans igitur et gravitatem nullam sentiens,
beatae Virgini incessabiles gratisa egit. Interim invi-
tatus antistes capitulum intravit, abbatissam vocari prae-
cepit, quae ingressa in loco suo solito praesuli considere
festinavit, quam accedentem antistes opprobriis agredi-
tur, et injuriis fatigatam citius exire compellit, duas quo-
que quae divulgatum crimen explorerent post eam mittit,
quae accedentes et attendentes nullum in ea signum im-
pregnati invenisse renumciaverunt, quas ipse pecunia
corruptas existimans per seipsum rei veritatem ex-
plorat. Nullum in ea signum crisminis inveniens, ad
pedes ejus corruit, veniamque de injuriis illatis expos-
cit, omnesque qui ei crimen objecerant de monasterio
voluit expulisse. Abbatissa vero quia vidit eas licet
maligno spiritu vera tamen dixisse, ad honorem
liberatricis suae maluit peccatum quod fecerat episcopo
revelare, quam criminatrices suas adversa pati permittere.
40 LATIN STORIES.
Itaque coram episcopo prostrata totum ordinem rei
pandit. Missis duobus juvenibus ad heremitam, didi-
cercunt puerum eadem die natum a duobus juvenibus
ad eum delatum, et ex parte Mariae sibi commendatum.
Episcopus hoc permisit, septennio transacto eum epis-
copus ad literas posuit, in quo proficiens in episcopatu
ei successit.