XL. De monacho asino vendenti.
Audivi de quodam milite, qui relictis magnis posses-
sionibus quas habebat, factus est monachus, ut in pace
et humilitate Domino seriret. Attendens autem ab-
obas quod fuisset in claustris in seculo, misit eum ad
forum, ut asinos et asinas monasterii venderet qui
senes essent, et emeret junuires. Licet hoc viro nobili
displiceret, tamen voluit obedire. Cum autem ad forum
pervenisset, illis qui volebant asinos emere interrogan-
tibus utrum boni essent et juvenes, respondit, "Si essent
boni et juvenes, eos non venderemus. " Cum autem ab
eo quaerent, cur haberent caudas depilatas, respondit,
"quia frequenter sub onere decidunt, et per caudas
levantur." Cum autem reversus nihil vendidisset, a
quibusdam familus qui secum in foro aderant abbas et
monachi contra eum irati ad capitulum vocaverunt.
Quibus ille dixit, "Ego multos asinos et asinas reliqui
in seculo, et credebatis quod cum vestris asinis
vellum proximos meos decipere, et laedere animam meam?" Et
sic dimissus est in claustro, servire Domino in quietie.