XLI. De cuculo.
Quidam conversus audivit cuculum cantantem, et ipse
observavit vices sui cantus, tot annorum promittens
vitae suae quod ille cantus emiserat. Unde repromittens
sibi longam vitam, coepit cogitare quod viginti annis vi-
veret in hoc seculo, et postea duobus annis rediret ad
conversionem, quia tot cantus cuculus emiserat. Ivit
miser ad seculum, et vix vixit duobus annis, et
subtraci sunt ei .xx.