QUIDAM privatus deamon Gillebochat dictus, confluen-
tibus ad eum multis multa dixit occulta. Cuidam
autem quarenti quot filios haberet, respondit quod
duos. Dixit ille, "Modo scio quod mentiris, quia qua-
tuor habeo." Cui deamon, "Non; quia duo sunt sa-
cerdotis filii." Cui ille, "Dic igitur qui mei."
At ille, "Non dicam, quia pejus staret aliis duobus."