XLV. De duobus scolaribus sepulcrum Ovidii adeuntes propter
                                   eruditionem.

Duo erant scholares qui adierunt sepulcrum Ovidii, ut
ab eo quicuam addiscerent, eo quod sapiens fuerat.
 
 

44                            LATIN STORIES.

Quo pervento unus petit ut sibi versus efficacior quem
Ovidius compasuerat sibi ostenderetur. Cui vox into-
nuit, dicens,--

            "Virtus est licitis abstinuisse bonis."

Alius sociorum quaesivit pejorem versum quem Ovidius
composuerat, et sibi dictum est,--

            "Omne juvanus statuit Jupiter esse bonum."

Hiis auditus, consilium inierunt ut pro anima Ovidii
Christum exorarent per Pater Noster et Ave, et quia
malum judicium sibi praelegerat et orationem sibi
dampnato proficere non noverat, dixit--

            "Nolo Pater Noster; carpe, viator, iter."