XLVII. De familiaritate mulierum periculosa.

Narravit mihi quidam homo valde religiosus, quod in
partibus in quibus commoratus fuerat, accidit quod
quaedam valde religiosa et honesta matrona, frequenter
 

                           LATIN STORIES                45

veniens ad ecclesiam dia ac nocte, devotissimie Domino
serviebat. Quidan autem monaschus, custos et thesaura-
rius monasterii, magnum nomen religionis habebat, et
revera ita erat. Cum autem frequenter in ecclesia de
hiss quae pertinent ad relidionem mutuo loquerentue,
diabolus invidens honestati et famae eorum inmisit eis
vehementes temptationes, ita quod amor spiritualis
conversus est in carnalem, unde dicerunt sibi et
assignaverunt noctem in qua revereret monachus a
monasterio cum thesauro ecclesiae, et matrona a domo
sua cum summa pecuniae quam auferet clam marito.
Cum autem sic discederent et fugerent, monachi sur-
gentes ad matutinas viderunt archas fractas, et thesau-
rum ecclesiae asportatum, et cum non invenitent mo-
nachum festinanter secuti sunt eum. Similiter maritus
dictae mulieris videns archam suam apertam et pecuniam
abalatam, secutus est uxorem suam, et apprehendentes
monachum et mulierem cum thesauro reduxerunt eos et
in arcto carcere posuerunt. Tantum autem scandalum
fuit per totam reguinem, et ita omnes infamabant reli-
giosas personas, quod de ipso peccato. Tune
monachus as se reversus, coepit cum multis lacrimis
rogare beatam Virginem, cui semperab infantia ser-
vierat, et nihil unquam tale ei acciderat. Similiter et
dicta matrona coepit instanter auxillium beatae Virginis
implorare, quam frequenter diebus ac noctibus con-
sueverat salutare, er coram ejus imaginem genua flectere.
Tandem beata Virgo valde irata eis apparuit, et post-
quam eis multum inproperavit, ait, "Remissionem
peccati possem vobis optinere a fillio meo; sed quid
 

46                        LATIN STORIES.

possum facere de tanto scandalo? Vos enim foetere
fecistis nomen religisorum personarum coram omni
populo, ita quod de caetero eis non credetur. Hoc est
enim quasi dampnum irrecuperabile." Tandem ora-
tionibus eorum pia Virgo divicta, compulit daemones
qui haec procuraverant venire, injungens eis, quod sicut
religionem infamaverant, ita infamiam cessare pro-
curarent. Illi vero, cum non possent ejus imperiis
resistere, post multas naxietates et varias cogitationes,
reperta via quomodo cessaret infamia, restituerunt
nocte monachum in ecclesia et archam fractam sictut
prius reparantes et in ea thesaurum reponentes, archam
etiam quam matrona aperuerat clauserunt et serraverunt
et pecuniam in ea reposuerunt, et in camera sua in loco
ubi orare solebat mulierem posuerunt. Cum autem
monachi reperissent theaurarium domus suae sicut con-
sueverat dominum exorare, et maritus uxorer suam
reperiret, et theaurum sicut prius fuerat reperissent,
coeperunt obstupescere et mirari, et currentes ad
carcerem viderunt monachum et mulierem in com-
pedibus, sicut eos primus dimiservant. Sic enim videbatur
eis, quia unus daemon transfiguravit se in speciem mo-
nachi, et alius in speciem mulieris. Cum autem tota
civitas ad videnda miracula convenisset, daemones
cunctis audientibus dixerunt, "Recedamus: satis enim
istis illusimus, et de religionis personis mala cogitare
fecimus." Et hoc dicto subito disparuerunt. Omnes
autem ad pedes monachi et mulieris inclamati veniam
postulaverunt. Ecce quatam infamiam et scandalum
atque inestimable dampnum diabolus contra religiosas
personas procurasset nisi beata Vigo succurrisset.