LATIN STORIES.
47
XLVIII. De Karolo, et de tribus filiis ejus.
Exemplum cujusdam filii imperatoris Caroli, qui voc-
abatur Gobaut. Volens enim Carolus, ut dicunt, prob-
are filiorum obedientiam, accepta parte pomi quam
in manu tenebat, dixit, "Gobaude, aperi os, et accipe."
Respondit quod non aperiret, nec tantum vituperium pro
patre sustineret. Tunc pater, vocato filio suo nomine
Lodovico, dixit, " Aperi os, et accipe quod tibi porrigo."
Cui ille, " Sicut placet vobis, de me tanqum de servo
vestro facite." Cui pater statim subjunxit, "Et ego do
tibi regnum Franciae." Et cum tertio filio, Loerius qui
vocabatur, praeciperet, ut coram cunctis os aperiret, pater
aperienti dixit, "Per partem pomi quam recepisti
on ore, investio te de ducatu Lothoringiae." Tunc
Gobaudus sero poenitens, ait patri, "Pater, ecce
aperio os: da mihi partem pomi." Cui pater, "Tarde
aperisti, nec pomum nec terram dabo tibi." Et coepe-
runt omnes deridere eum, dicentes, "à tart, beau
Gobart, i. targe avez Gobart."