L. De Gautero quaerente locum ubi semper gauderet.

QUIDAM vocabatur Gauterus, qui quaesivit locum et
statum ubi semper gauderet, et nullam molestiam in
carne nec in corde sustineret, et hoc diu quaerens pro-
fectus est. Tandem invenit quandam dominam pul-
cherrimam, cujus maritus jam obierat, et salutatione
facta interrogavit domina quid quaeret, qui respondit,
"Domina quaero locum et statum ubi semper gaudeam,
et nunquam doleam." Cui domina, "Esto maritus
meus, et habrbis omnia tibi necesseria." Monstravit-
que ei aulam et cameram, et talia. Quaesivit autem ubi
de nocte jaceret; at illa lectum monstravit circa quem
fuerunt ex una parte lupi, et ex alia parte vermes, et
ex tertia parte serpentes, et ex alia ursi. Et ait Gau-
terus, "Quamdiu ero tecum, numquid habebo tales de-
licias?" Ait domina, "Maritas meus mortuus est, et
te tandem oportetmori, quoniam ursus te interficiet, sed
nescio utrum prima nocte vel post, et tune lupi, vermes,
et serpentes te devorabunt." Cui Gauterus, "Omnia
alia bona sunt, sed lectus exterret me, nec vellem pro
toto mundo in tali lecto jacere." Processit inde Gau-
terus, et venit ad quoddam regnum, ubi jam rex de-
 

                    LATIN STORIES.                        49

cessit. Dixerunt homines regni, "Esto rex noster, et
habebis omnia bona; ecce palatium; ecce cameram."
Et inter caetera demonstraverunt ei consimilem lectum
circumvallatum praedictis bestiis. Et ait Gauterus,
"Numquid nocebunt mihi besriae?" Cui respond-
erunt, "Ursus te interficient, et bestiae te devora-
bunt, sicut factum est de aliis regibus, sed nescimus
quando." Qui ait, "Periculosum est tale regnum :
lectum abhorreo, et ideo recedo." Iterum profectus
venit ad quendam locum ubi erant pulchara palatia,
columpnae aurea. Homines loci illius ipsum suscipientes,
dominum totius constituere voluerunt, sed, consimili
lecto demonstrato, protinus recessit. Tandem venit
ad locum quendam, ubi invenit senem sedentem ad
pedes cujusdam scalae, quae innixa fuit cuidam muro
tria habenti scalaria. Quaerente sene quid quaereret,
Gauterus respondit, "Ut semper gaudeam, et nullam
molestiam sustineam." Cui senex, "Si ascenderis
murmum per istiam scalam, invenies ibi quod quaeris."
Ascendens ergo Gauterus, quae diu quaesierat invenit.