LII. Fabula de columbis et duce.

NISUS semel rapuit columbam unam et devoravit.
ALiae columbae acceoerunt consilium cui conquerentur,
et dixerunt, "Duci." Est autem dux avis cum mango
capite, et major aquila, et ideo columbae conquestae
sunt ei de niso, quod eis faceret justitam, quoniam
sociam suam interfecit. Audita querela, respondit dux
cum magna ingurgitatione, "Clok ;" quo audito, dix-
erunt columbae, "Quam bene intonuit! certe faciet sibi
morcellum unicum de niso." Interum venit nisus, et
aliam columbam rapuit. Accesserunt columbae ad
ducem, dicentes, "Fac nobis justitiam." Respondit,
"Clok." Dixerunt columbae, "Quam strenue commi-
 

                        LATIN STORIES.                51

natur! Optime faciet justiniam." Nisus tertiam colum-
bam accepit. Columbae tertio venerunt ad ducem, ut
vindictam acciperet, et ipse respondit "Clok." Au-
dientes dixerunt, "Quid est quod semper dicit 'clok.'
et nunquam justiniam facit? recedamus a regno suo:
infestemus eum sicut falsum et stultum." Hine est
quod columbae et caeterae aves, quando ducem vident,
eum infestant, qua de causa dux non est ausus volare
nisi de conte, quoniam aves interficerent ipsum.

    Sic plerique, quando pauperes clamant quod reges et
majores faciant justitiam de injurantibus, discunt, "Fa-
ciemus, faciemus!" et sic dicunt unum "clok," nun-
quam tamen faciunt. Hoc etiam ad falsos promissores
refetur, qui dicunt, "Clok, clok," i.e. "dabo, dabo;"
et nihil aliud habetur a talibus nisi unum "clok."