LIII. Fabula de cornice mutuo plumas accipiente.
CORNIX semel videns se turpen et deplumatam, con-
questa est aquilae de nuditate et turpitudine. Aquila
dixit ei quod mutuo reciperet plumas de diversis avi-
bus. Fecit sic: accepti de cauda pavonis, de alis co-
lumbae, et sicut sibi placuit de caeteris avibus. Cornix
videns so ornatam, coepit deridere et inclamare contra
aves alias. Venerunt igitur aves et conquerbantur
aquilae de superbia cornicis. Respondit aquila, "Accci-
pat quaelibet avis suam pennam, et sic humiliabitur."
Quo facto, relica est cornix turpis et nuda.
Sic miser homo de ornatu suo superbit. Sed acci-
E 2
52
LATIN STORIES
piat ovis lanam suam, terra linum suum, boves et
capræ corium suum, cirogrilli et agni suas pelles, et
remanebit miser homo nudus et turpis; et ita fiet
saltem in die mortis, quando secum nihil afferret de
omnibus bonis suis.