LVI. Fabula de bufone et filio suo.
CONTIGIT quod animalia semel celebraverunt concilium.
Bufo misit illuc filium suum, sed oblitus est sotulares
suos novos. Quæsivit bufo aliquod animal velox,
quod posset ad concilium accelerare. Videbantur sibi
quod lepus bene curreret; vocavit eum, et, mercede
constituta, dixit ei quod deferret sotulares novos filio
suo. Respondit lepus, “Quomodo possum discernere
filium tuum in tali concilio?” Dixit bufo, “Ille qui
pulcherrimus est inter omnia animalia est fillius meus.”
Dixit lepus, “Numquid columba vel pavo est filius
tuus?” Respndit, “Nequaquam; quoniam columba
oculos habet caput nigros, pavo turpes pedes.” Dixit lepus,
“Qualis est igitur filius tuus?” Et dixit bufo, “Qui tale
habet caput quale est meum, talem ventrem, tales
tibias, tales pedes, ille est pulcherrimus filius meus, illi
deferas sotulares.” Ecce quia filium dilexit, pulcher-
rimum reputavit.--
Ky
crepaude eyme, lune ly semle.
Si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam.