58 LATIN STORIES.
campanas pulsaverunt, melotes fecerunt, vulpes
mortuum in feretro portaverunt, Berengarius (i.e.
ursus) missam celebravit, bos evangelium, asinus epis-
tolam legit. Missa celebrata, et Ysengrino sepulto, de
bonis ipsius animalia splendide comederunt, et consi-
mile funus desideraverunt.
Certe sic contigit frequentur quod aliquo divite
rap-
tore vel usurario mortuo, abbas vel prior conventum
bestiarum, (i.e. bestialiter viventium) facit congre-
gari. Plerumque contigit quod in magno conventu
nigrorum vel alborum monachorum non sunt nisi bestiæ,
leones per superbiam, vulpes per fraudulentiam, ursi
per voracitatem, hirci fœtentes per luxuriam, asini per
segnitiem, hericii per asperitatem, lepores per metum,
quia trepidaverunt ubi non erat timor, boves per ter-
rarum labores.