LATIN STORIES
59
LXV. De muliere maritum suum inebriante.
DE alia audivi quæ habens maritum suum odio,
ipsum
inebriavit sicut de filiabus Loth dicitur, quod inebria-
verunt patrem suum, et mittens pro monachis cœpit
flere et dicere, "Ecce maritus meus laborat quasi in
extremis, et rogavitme ut daremei licentiam assumendi
habitum." Monachi vero ponentes hominum illum
super quadrigam, et vestientes eum habitu religioso
duxerunt ad monasterium suum. Mane autem digesto
vino homo ille excitatus, postquam in habitu regulari
se reperit, et circa se monachos in domo infirmorum
aspexit, cœpit contristari et mœstus esse. Et tandem
præ verecundia et confusione voluit ad domom redire,
quare ab omnibus apostata diceretur.