LXVI. De muliere et genero suo.

QUIDAM vir et uxor sua filiam unicam habentes, eam
cuidam juveni nuptui tradiderunt; ob amorem autem
filiæ generum suum secum in domo tenebant. Mater
autem puellæ juvenum amore filiæ suæ tam diligenter
colebat, ut non major puellæ ad puerum quam socrus
ad generum. Inter hæc malitiosi dicere cœperunt,
quod hoc non filiæ causa faceret, sed ut eadem pro
filia sese ingereret. Cum igitur mulieris animum
tanta falsitas contulisset, timens ne in vulgi fabulam
verteretur, duos rusticos alloquitur, et si occulte gene-
rum strangulare velint, cuilibet .xx. solidos pollice-
 

60                    LATIN STORIES.
 
tur. Quadam ergo die eos in cellaria recludens,
maritum suum et filiam alio transmisit. Tunc ado-
lescens jussu dominæ suæ cellarium ut vinum afferet
ingreditur, et mox a latentibus strangulatur. Mox
socrus ipsum in lectum filiæ detulit, et quasi dor-
mientem vestibus circumtexit. Redeuntibus ergo
marito et filia, et ad mensam positis, jubet mater
filiæ ut maritum debeat excitare, et ad mensam vo-
care. Quam cum defunctum reperisset, et hoc con-
cito nunciasset, tota familia in lamentum vertitur, et
illa mulier homocida dolens cum cæteris lamenta-
batur. Tandem mulier de perpetrato scelere valde
ingemuit, et sacerdoti omnia per ordinem confessa fuit.
Post aliquod tempus inter mulierem et sacerdotem
litigium erat, et a sacerdote sibi generi homocidium
irrogatur. Eadem, cum ad parentum juvenis notam
devenisset, ad judicem adducitur et ab eo ignibus con-
cremanda dampnatur. Finem suum imminere consi-
derans, ad beatam Virginem se convertit, et ejus in-
trans ecclesiam in oratione cum lacrimis se prostravit.
Post modicum exire compellitur, et in magnum ignem
projecta, omnes ibidem eam stare illæsam et incolu-
mem contuentur. At parentes pueri parvum nimis
ignem putantes, ad sarmenta concurrunt, et in
ignem projiciunt. Videntes autem quod sic in aliquo
non læderetur, lanceis et hastilibus eam impingere cœ-
perunt. Tunc judex qui aderat vehementer obstupuit,
et eos ab ipsius impugnatione compellavit. Eam autem
diligenter considerans, nullum in ea signum incendii
præter sola vulnera lancearum invenit. Cum ergo
 

                    LATIN STORIES                    61
 
parentes ejus domum eam reduxissent, et eam fomentis
et balneis recrearent, nolens eam Dominus ulterius hu-
mana suspicione fœdari, triduum in laudem Vir-
ginis perseverantem ipsam ex hac vita vocavit.