LXVIII. Contra consuetudinem jurandi.
NON solum autem viri, sed quædam mulieres, tantam
habent jurandi consuetudinem, quod vix etiam sine
juramento loqui possunt, quin aliquod juramentum
prætermittant. Unde audivi de quandam muliere quæ
faceret confessionem suam, et sacerdos prohibuit ei ut
de cætero non juraret; illa respondit, "Domine, si Deus
me adjuvet! De cætero non jurabo." Cui sacerdos,
"Ecce, adhuc juras!" At illa, "Per Deum! amodo
abstinebo!" Cui sacerdos ait, "Sit sermo tuus, est, est,
non, non: sic præcepit Dominus. Quod enim abun-
62
LATIN STORIES
dantius est, a malo est." Cui illa, "Domine, iterum dicitis,
et ego vobis dico, per beatam virginem et omnes sanctos!
amodo non jurabo, et faciam sicut injunxistis mihi, et
nunquam jurare me audietis." Et ita maledicta illa
mulier frequenter promittebat, et promittendo contra-
rium faciebat.